monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 3
Ac primum antequam de translatione respondeam, volo interrogare eos, qui malitiam prudentiam vocant: Unde apud vos exemplar epistulae? Quis dedit? qua fronte profertis, quod scelere redemistis? Quid apud homines tutum erit, si ne parietibus quidem et scriniis nostra possumus secreta celare? Si ante tribunalia iudicum, hoc vobis crimen impingerem, reos legibus subiugarem, quae etiam pro utilitatibus fisci, noxiis delatoribus poenas statuunt: et cum suscipiant proditionem, damnant proditorem. Lucrum videlicet placet: voluntas displicet. Dudum Hesychium virum Consularem (contra quem Patriarcha Gamaliel gravissimas exercuit inimicitias) Theodosius princeps capite damnavit, quod sollicitato Notario, chartas illius invasisset. Legimus in veteribus historiis (T. Livii Dec. 1. l. 5), ludi magistrum, qui Faliscorum liberos prodiderat, vinctum pueris traditum; et ad eos quos prodebat, remissum: nec sceleratam populum Romanum suscepisse victoriam. Pyrrhum Epirotarum regem, cum in castris ex vulnere curaretur, medici sui proditione interfici nefas duxit Fabricius ; quin potius vinctum remisit ad dominum, ut scelus nec in adversario comprobaret. Quod leges publicae, quod hostes tuentur, quod inter bella et gladios sanctum est, hoc nobis inter Monachos et Sacerdotes Christi, intutum fuit. Et audet quidam ex eis adducto supercilio et concrepantibus digitis, eructare et dicere: Quid enim, si redemit, si sollicitavit? fecit quod sibi profuit. MIRA SCELERIS defensio; quasi non et latrones et fures et piratae faciant, quod sibi prodest. Certe Annas et Caiphas seducentes infelicem Iudam fecerunt quod sibi utile existimabant.